(vgl. Martin v. Cochem)
Kniebeuge beim Et incarnatus est |
Credo in unum Deum,
Patrem omnipotentem,
factorem caeli et terrae, visibilium omnium, et invisibilium. Et in unum
Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum. Et ex Patre natum ante omnia
saecula. Deum de Deo, Lumen de lumine, Deum verum de Deo vero. Genitum, non
factum, consubstantialem Patri: per quem omnia facta sunt. Qui propter nos
homines, et propter nostram salutem descendit de caelis. Et incarnatus est de
Spiritu Sancto ex Maria Virgine: Et homo factus est. Crucifixus etiam pro
nobis: sub Pontio Pilato passus, et sepultus est. Et resurrexit tertia die,
secundum Scripturas. Et ascendit in caelum: sedet ad dexteram Patris. Et iterum
venturus est cum gloria, judicare vivos et mortuos: cuius regni non erit finis.
Et in Spiritum Sanctum, Dominum, et vivificantem: qui ex Patre Filioque
procedit. Qui cum Patre et Filio simul adoratur, et conglorificatur: qui
locutus est per Prophetas. Et unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam.
Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Et exspecto resurrectionem mortuorum. Et vitam venturi
saeculi.
Amen.
Keine Kommentare:
Kommentar veröffentlichen